라틴어 문장 검색

dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:1)
pellibus et nexas viridantem floribus hastas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 142:1)
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae gaudia, non dulces fratris pubescere malas?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 359:1)
"Quantos balatus colles et prata sonabunt, si viridante coma fidibus peana ciebo!
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:23)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere veste et pariter mollem malis demittere barbam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:7)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:8)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:4)
et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut proximus ut viridante toro consederat herbae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
pubesceret ut etiam in secundo diximus, prooeconomia est, ut verisimile sit Ascanium in nono potuisse iam bella tractare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4911)
viridanti species participii sine verbi origine, temporis praesentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5391)
quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est "hinc omnis largo pubescit vinea fetu", hoc est ex hac causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 512)

SEARCH

MENU NAVIGATION